utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02360615

Charter Number: 02360615
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1264
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis officialis curie Senon in Domino salutem Notum facimus quod in nostra presencia constituti Galterus de Basochiis miles et nobilis mulier Ermengardis ejus uxor recognoverunt se pro octies viginti et decem libris Turon a venerabilibus viris capitulo Senon sibi jam solutis ut confitebantur in pecunia numerata vendidisse eidem capitulo ad perpetuitatem medietatem terragii censuum censivarum costumarum oblitatum hospitum domini et justicia omnino existencium inter cheminum quo itur apud Foucherias et magnum cheminum ferratum videlicet a terra Petri de Arsiaco usque ad vineas de Foucheriis usque ad metas terre nobilis viri Herardi de Valeriaco militis prout percurritur cum Adam dicti Jenarz armigeri ac etiam quatuor solidos et tres denarios annui census et quoddam jardinum in quo fuit quondam domus defuncti Emaurici de Foucheriis quondam militis in quibus quatuor solidis et tribus denariis censualibus et jardino idem Adam nichil habet que omnia vendita ipsi Galterus et ejus uxor emerant ut dicebant a nobili muliere Hersandi filia quondam dicti defuncti Emaurici de qua pecunie summa ipsi venditores eumdem capitulum perpetuo quitaverunt coram nobis se tenentes de eadem summa pecunie integre pro pagatis et renunciantes per fidem suam in manu [] Datum et actum anno Domini MCCLXIV mense julio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter