utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02360617

Charter Number: 02360617
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1264
Date Type: Internal

map View Map
Charter:
Nos Guido de Thociaco dominus Bacernæ et Regnaudus frater meus dominus CampiPretiosi milites notum facimus tam præsentibus quam futuris quod nos sumus partiti et divisi a domino Guillelmo de Curtiniaco et nobili muliere Agnete ejus uxore domina de Charenton sorore nostra de omnibus bonis paternis et maternis mobilibus et immobilibus quibuscunque ac etiam acquisitis et suam quilibet nostrum habuit legitimam portionem Itaque nihil habemus commune nec aliquid tenemus pro indiviso[] Ego vero Guido dominus Bacernæ habui in partem meam res subsequentes et postmodum nominatas videlicet castrum de Bacerna cum villa et pertinentiis suis omnibus villam de Fonteneto cum pertinentiis suis Seziacum cum pertinentiis suis census de Vincellis castrum de PetraPertusa cum villa et pertinentiis suis pedagium de NovemFontibus villam de Suerre cum pertinentiis suis villam de Bellovidere cum pertinentiis suis villam de Noerre cum pertinentiis suis villam de Charenci cum pertinentiis suis villam de Chalevron cum pertinentiis suis villam de Pressiaco villam de Menade villam de Taranc terram de NovemFontibus villam de Flay villam de Vineis terram de Viri et res de Corbeigniaco cum omnibus pertinentiis eorumdem Item terram de Moreschus cum pertinentiis suis et villam de Belloloco cum pertinentiis suis Et ego Regnaudus habui in partem meam et cesserunt in partem meam videlicet castrum et villa de CampoPretioso cum pertinentiis suis villa de Jay cum pertinentiis suis terram de Capella de ValleLaigniaci cum pertinentiis suis terram de Vermentone cum pertinentiis suis necnon census de ColengisVinosis[] voluerunt etiam et concesserunt præfati Guillelmus et Agnes quod si contigerit me Regnaudum dominum CampiPretiosi decedere sine hærede de meo proprio corpore quod terra de Vermentone et census de ColengisVinosis superius nominati deveniant ad præfatum Guidonem dominum Bacernæ vel ejus hæredes sine partitione aliqua quam haberent in eisdem rebus ipsi Guillelmus et Agnes libere et quiete Promisimus insuper nos omnes alter alteri nostrum dare litteras[] sub conventionibus ante dictis Ego vero Regnaudus recognosco me habere sigillum quoddam novum seu de novo fabricatum cum impressione scuti armorum meorum in quo scriptum est gallice sigillum Regnaudi de Thociaco domini CampiPretiosi et dico quod sigillo hujus modi utor sub quo sigillo promitto me facturum consimiles litteras de conventionibus antedictis Datum anno Domini MCC sexagesimoquarto mense decembri
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter