utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02360676

Charter Number: 02360676
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1273
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Henricus Dei gratia rex Navarre comes Campanie Brieque palatinus Notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod nos venditionem quam Symon de Nigella canonicus Noviomensis fecit venerabilibus viris decano et capitulo Parisiensi in manu mortua de quadam pecia vinee continente viginti arpenta vinee vel circa sita in territorio quod vocatur Croisselles inter Chanvres et le Paage in dyocesi Senonensi et de omni jure et dominio proprietate et possessione que et quas habebat et habere poterat in dictis vineis et earum pertinentiis in quibus vineis habebat omnimodam justitiam altam et bassam et quas vineas tenebat in feodum a Johanne de Nigella milite fratre suo dictus autem Johannes tenebat dictum feodum a nobili viro comite de Joeigniaco et dictus comes hujusmodi rerum feodum tenebat a nobis volumus laudamus et ratam et gratam habemus Et volumus quod dicti decanus et capitulum dictas vineas teneant et possideant in manu mortua sine homagio sine servicio aut redibit ione aliqua nobis vel heredibus aut successoribus nostris in posterum faciendis libere pacifice et quiete equitantes tanquam summus dominus dictis decano et capitulo omne jus et omne dominium que habebamus sive habere poteramus in dictis vineis et pertinentiis earum quoquo jure In cujus rei testimonium presentibus litteris nostrum fecimus apponi sigillum Datum anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo tercio mense augusto
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter