utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02370345

Charter Number: 02370345
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inspeximus, Confirmation
Date: 1193 - 1200
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Embedded Document
map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Hub[ertus] dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas eternam in domino salutem Ad universitatis vestre noticiam volumus pervenire nos cartam confirmationis venerabilis fratris nostri Hugonis Lincolniensis episcopi inspexisse in hec verba [] Ut ergo prescripte donationes memoratis fratribus sicut carte donatorum testantur preconcesse prout rationabiliter eis sunt facte perpetue stabilitatis optineant firmamentum nostre confirmationis eisdem duximus prestare subsidium et in memoriam posterorum super hiis presenti scripto et sigilli nostri appositione episcopalis auctoritatis adhibere testimonium Ut igitur quod a predicto episcopo factum est firmum et stabile perpetuo perseveret confirmationem ipsius sicut iuste et rationabiliter facta est ratam habemus et eam auctoritate nostra munientes tam presenti scripto quam sigilli nostri testimonio eam confirmamus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter