utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02370348

Charter Number: 02370348
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inspeximus, Confirmation
Date: 1193 - 1205
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Embedded Document
map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas eternam in domino salutem Ad communem omnium notitiam volumus pervenire nos cartam Walteri Haket et Emmae uxoris eius de tota terra de Bradesole quae eorum fuit deo et sancte Mariae et sancte Radegundi virgini et fratri Hugoni omnibusque successoribus suis canonicis data et concessa inspexisse in hac forma [] Nos igitur donationem et concessionem predictorum Walteri et uxoris eius sicut rationabiliter praenominatis fratri Hugoni et canonicis in ecclesia sancte Radegundis deo servientibus vel servituris factam ratam habemus et eam auctoritate nostra confirmantes tam scripto nostro quam sigilli nostri testimonio roboramus Hiis testibus magistro Ricardo cancellario nostro magistro Godefrido de Insula magistro Willelmo de Sumercotes magistro Reinerio magistro Gervasio magistro Edmundo et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter