utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02370403

Charter Number: 02370403
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1193 - 1195
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit eternam in domino salutem Ad omnium notitiam volumus pervenire nos divine pietatis intuitu et consideratione necessitatis et egestatis qua dilecti filii nostri fratres hospitalis sancti Thome de Estbregge noscuntur laborare concessisse et dedisse eidem hospitali in subsidium sustentationis fratrum ipsius decimam molendini de Westgate in Cantuaria et decimam molendini et duarum salinarum de Herewic et decimam molendini ad ventum in Raculf et decimam molendini ad ventum in Westhalimot in Taneto que decime nunquam consueverunt dari ecclesiis Quare volumus et precipimus ut idem hospitale sancti Thome easdem decimas integre habeat percipiat et possideat Quod ut ratum in perpetuum permaneat et inconvulsum hoc presentis scripti serie et sigilli nostri appositione duximus confirmandum Hiis testibus magistro Ricardo cancellario nostro Rannulfo thesaurario Saresberiensi Galfrido de Boclande magistro Symone de Seal magistro Symone de Sywell magistro Willelmo de Calna decano de Codeham magistro Willelmo de Sumercote magistro Reinerio magistro Fulcherio et aliis multis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter