utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02370450

Charter Number: 02370450
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1195 - 1198
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit eternam in domino salutem Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire quod cum dilectus filius Willelmus de Sancte Marie Ecclesia ecclesiam de Estcherche in manus nostras resignasset et illustris rex Anglie Richardus eiusdem ecclesie patronus ipsam monachis de Dunis caritatis intuitu concessisset nos ad presentationem eiusdem regis dilectum filium Elyam abbatem de Dunis nomine conventus sui ad prescriptam ecclesiam admisimus et in ea canonice personam instituimus salvis per omnia consuetudinibus et dignitatibus ecclesie Cantuariensis salva etiam perpetuo vicario eiusdem ecclesie quam de eiusdem abbatis assensu assignavimus vicaria perpetua Predictus siquidem abbas et conventus de Dunis omnes decimas bladi et leguminum iure personatus percipient et edificia iuxta ecclesiam sita possidebunt Ad vicarium autem omnes minute decime cum oblationibus et aliis obventionibus cum libera terra et redditu ad eandem ecclesiam spectante pertinebunt et idem vicarius omnia onera ad eandem ecclesiam respicientia sustinebit Ut igitur hec nostra institutio firma imperpetuum et stabilis perseveret eam presentis scripti serie et sigilli nostri appositione duximus roborare Hiis testibus Rannulfo thesaurario Saresberiensi Galfrido de Bocland magistro Symone de Siwell magistro Willelmo de Calna Symone de camera magistro A de Walsingham Roberto de Bristou et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter