utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02370461

Charter Number: 02370461
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1198 - 1205
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
H dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas dilectis in Christo filiis abbati de Forda et suppriori Tantonie salutem et benedictionem Conquerente nobis R capellano accepimus quod cum perpetua quedam vicaria ei in ecclesia de Exford fuisset a iudicibus a domino papa delegatis adiudicata et ipse in eius possessione eorundem iudicum auctoritate introductus eam aliquandiu pacifice possedisset quia postmodum ad mandatum et preceptum venerabilis fratris nostri S Bathoniensis et Glastoniensis episcopi qui eum dicebat esse intrusum ab eadem possessione sua recedere noluit idem episcopus eum suspendit Nos autem quia non decet iudicem ordinarium ita resistere executioni sententie iudicum delegatorum eidem episcopo nostras direximus commonitorias quatinus si ita est eundem capellanum a sententia suspensionis relaxet ut ipsum decet Qui si admonitioni nostre fortasse non paruerit vos si ita esse vobis constiterit id auctoritate nostra exequi non tardetis Preterea quia idem episcopus erga eundem R capellanum vehementius motus est quia idem capellanus secundum assertionem episcopi de eo et de suis dixit que non debuit quod tamen idem capellanus constanter inficiatur innocentiam suam ostendere et se super hoc purgare paratus vobis mandamus et iniungimus quatinus si ipse de eo non fuerit convictus nec confessus nec episcopus suam inde voluerit recipere purgationem vos nisi fuerit qui eum probationibus inde convincere voluerit purgationem eius canonicam recipiatis et si se sufficienter purgaverit eum innocentem quo ad hoc pronuntietis Valete
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter