utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02370467

Charter Number: 02370467
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1198 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
H dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem in domino Noverit universitas vestra quod cartam sub nomine fratris Hugonis quondam prioris sancti Pancracii de Lewes et conventus eiusdem loci conceptam et a a nobili viro Henrico de Buhun nobis exhibitam diligenter inspeximus Ex cuius tenore perpendimus quod idem prior et conventus concesserunt nobili viro Hunfrido de Buhun et Matildi matri eius ut domus de Ferleia quam se voverant fundaturos secundum ordinem et de fratribus domus sancti Pancracii de Lewes libera et absoluta semper maneret ab omni servicio et exactione consuetudinis que ad ipsos priorem et conventum pertineret excepta una marca argenti annuatim dicte domui sancti Pancracii pro recognitione ordinis solvenda necnon quod concesserunt eisdem liberam electionem suam de priore constituendo ibidem ita scilicet ut si prior domus eiusdem pro rationabili causa fuisset amovendus hoc cum consilio et voluntate fieret advocati Nec substitueretur alius nisi quem ipse de fratribus domus eiusdem si ibi idonea posset persona inveniri eligeret vel quemcumque de domo sancti Pancracii post suppriorem sibi dari postularet Ut igitur eidem concessioni maius ex nostre confirmationis additamento firmamentum accedat eam sicut rationabiliter ab antedictis priore et conventu facta est ea qua preminemus auctoritate confirmamus et tam presenti scripto quam sigilli nostri appositione communimus Hiis testibus magistro Simone de Siwell thesaurario Lichesfeld magistro Andrea de Bedingeham magistro Ricardo de Mores magistro Adam de Walsingeham magistro + Edmundo de Hanton Roberto de Brist et aliis multis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter