utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02370490

Charter Number: 02370490
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1195 - 1198
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit eternam in domino salutem Ex commisso nobis cure pastoralis officio paci et securitati subiectorum nostrorum singulorum et omnium tenemur intendere et ut ipsi et tam res quam possessiones eorum iuste adquisite in tranquillo statu consistant et nullas sentiant iniuste perturbationis molestias sollicitius providere et procurare Eapropter ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire nos inspexisse cartam D abbatis Cormeliensis et conventus eiusdem loci de concessione eorum dilectis filiis nostris R decano et capitulo Herefordensis ecclesie de ecclesia de Maiordina ad augmentum cervisie communie sue facta et similiter cartam de institutione et confirmatione venerabilis fratris nostri W Herefordensis episcopi super eadem ecclesia dictis decano et capitulo conscriptam aliam quoque cartam eiusdem episcopi in qua continetur quod idem episcopus capellam beate Marie Magdalene de Herefordia cum omnibus elemosinis illis quibus dignoscitur dotata fuisse a Gileberto Folet et Roberto Melud et Roberto Folet quondam episcopis Herefordensibus scilicet cum oblationibus solempnium dierum de domo episcopi cum episcopus fuerit Hereford et cum tota decima nundinarum Herefordie tam de seldagiis quam de theloniis et aliis earum exitibus cum decimis etiam omnium essartorum que predictus G Folet episcopus in foresta de Dene fecit essartare hiis adiectis quod capellanus qui in predicta capella ministrabit episcopo apud Herefordiam moram faciente ad mensam ipsius quasi unum ex clericis sui residebit reliquo vero anni tempore ad victum suum de granario episcopi quinque ladas frumenti percipiet predictis canonicis sancte Marie et sancti Ethelberti de Herefordia concessit et confirmavit hoc eidem concessioni sue et confirmationi adiciens ut prefati canonici singulis annis tempore nundinarum quos voluerint procuratores constituant qui servientibus eiusdem episcopi in nundinis et conputationibus suis singulis diebus assideant et portionem canonicis debitam videlicet omnium obventionum et exituum earundem nundinarum decimam ibidem incontinenti sine aliqua diminutione recipiant Tertiam quoque cartam eiusdem episcopi nos inspexisse noveritis continentem quod ipse dedit et concessit deo et beate Marie virgini et capitulo Herefordensi totam terram illam que est ante ianuam suam apud Herefordiam que fuit Ranulfi filii Erkemari et postea Rannulfi filii eiusdem a quo idem episcopus terram illam dicitur emisse Quia igitur ex cartarum illarum inspectione advertimus predicta omnia memoratis canonicis fuisse concessa et collata cum pias et rationabiles donationes que viris fiunt ecclesiasticis quantum possumus firmare debeamus concessiones et donationes predictas sicut rationabiliter facte sunt et predictis cartis notate et confirmate quantum ad nos pertinet ratas habemus et ideo eas presentis scripti serie et sigilli nostri appositione confirmamus et communimus Hiis testibus Galfrido de Bocland magistro Simone de Sywell magistro Willelmo de Sumercotes magistro Reynerio de Stanford magistro Elya medico Iohanne de Kneovil Roberto de Brist Ricardo de Ringsted Thoma de Brancestr et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter