utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02370505

Charter Number: 02370505
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Protection, Confirmation
Date: 1195 - 1198
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit salutem in domino Licet cupiamus prout ex officio nostro tenemur pacem et securitatem subiectorum nostrorum singulorum et omnium procurare illos tamen et illorum possessiones propensiori cura protegere duximus et fovere qui se religionis voto noscuntur artius obligasse quatinus res et possessiones que in subsidium religionis eis a fidelium devotione rationabiliter collate sunt in pace consistant et nullas sentiant temerarii turbatoris iniurias Quapropter ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire nos ob religionem et honestatem quam in dilectis filiis nostris canonicis de Lanthonia apud Gloucestriam esse attendimus ipsos et ipsorum possessiones et bona omnia in protectione dei et nostra suscepisse ipsasque possessiones universas sicut eis rationabiliter a fidelibus collate sunt et scriptis autenticis confirmate quantum in nobis est imperpetuum concessisse et presenti carta confirmasse et illas maxime quas subsequenter propriis duximus nominibus demonstrare videlicet ex donatione Margarete de Bohun duas partes de Quedesleya que ei remanserunt post divisionem factam inter ipsam et Luciam sororem suam item terram quam Thomas filius Pagani eis dedit in Chiritona ex concessione eiusdem Margarete item unam hydam in eadem villa ex dono H de Bohun item ecclesiam de Chiritona ex donatione Margarete de Bohun per manum Iocelini Saresberiensis episcopi item terram quam Philippus monachus dedit eis in Berdesleya ex concessione eiusdem Margarete item terram quandam in Sutham ex donatione eiusdem Margarete in excambium terre de Blakemera quam dedit eis Rogerus de Hayford item terram totam que fuit Radulphi Pichard ex donatione eiusdem Margarete item terram quam Walterus de Esseleya dedit eis in Cherlitona item unam hydam terre in Duntesburna quam dedit eis Ricardus Murdac assensu Margarete de Bohun item ecclesiam de Wicha cum omnibus pertinentiis suis ex dono H de Laci et confirmatione Rogeri comitis item ecclesiam de Hersefeld et ecclesiam de Caldicota ex donatione H de Hereford item ex donatione eiusdem gortum sub castello Gloucestrie item capellam infra castellum Gloucestrie ex dono regis Henrici secundi et cum predicto gorto sub castello Gloucestrie medietatem prati quod dicitur Presteham item ex donatione Mahel de Hereford alteram partem eiusdem prati et pomerium sub castello Gloucestrie Ut igitur hec nostra confirmatio perpetuam optineat firmitatem eam sigilli nostri appositione et testium subscriptione duximus roborandam Testibus Henrico Cantuariensi archidiacono Galfrido de Bocland magistro Simone de Siwell magistro Willelmo de Sumercotes magistro Reinerio magistro A de Walsingeham Iohanne de Cruce magistro Thoma medico magistro Elya medico magistro Iohanne de Lech Gregorio Iohanne de Sancto Edmundo magistro Martino de Bercw Ricardo de Ringsted Thoma de Brancestr Roberto de Brist et aliis multis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter