utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02370528

Charter Number: 02370528
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1196 - 1198
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hubertus Dei gratia Cant archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit eternam in Domino salutem Noverit universitas vestra quod cum injunctum nobis legationis officium exequi ceperimus inter ceteras filias nostras ecclesiam sancti Ceddae Lich dignam duximus visitare et in forma quam nobis sedes Romana prescripsit si que videremus evellenda diligenter evellere sicut inserere meliora Cum vero ipsius ecclesie negotia curaremus interius perscrutari aliis ad nostram cohortationem reductis in melius et hic invenimus correctione dignum quod canonici ecclesie memorate in ea sicut decuit et ordo rationis exigit minime resident Nos itaque ut bona ecclesiastica percipientes ecclesie deservirent et quos labor assiduus cruciavit remissius torquerentur consilio discretorum qui nobiscum aderant et assensu capituli providimus de residentia statuenda quod succedente tempore volumus ad honorem ecclesie prefate jugiter observari Ut igitur in ipsa ecclesia divina laudabilius celebrentur et per divisionem redituum portione flagello divisio laboris affligeret provisum est a nobis ut plerique de illa universitate qui majores et presentes erant unanimiter consenserunt ut canonici per quatuor partes anni in ecclesia sua residentiam faciant cum hac consideratione ut quia xxi sunt nunc per quatuor anni quartas et numerus ille in quatuor dividetur in hunc modum ut anno a festo S Michaelis inchoato in prima quarta decanus Alanus Peche Nicolaus Benedictus Petrus Collingis Dionysius Henricus de Leek in secunda quarta precentor archidiaconus Willielmus Surdent Philippus canonicus Arnulphus Robertus de Jalopi in tertia quarta thesaurus Robertus de Bega Adam Panton Robertus canonicus Rogerus de Bagusa in quarta cancellarius Nicolaus filius comitis Andr Giffardus Henricus canonicus Walterus de Tillebury in ecclesia sua laudabiliter et ordinate resideant et in locis unius cujusque vel conditione qui ei in prebend successerit pari ratione succedat ita igitur ut semper quinque ad minus inveniantur in eadem ecclesia residentes et ne simul qui minores habent reditus connumerentur vel qui minus in hospitalitatis onus sufficiunt sustineant Statuimus etiam ut quia cum minoribus resideant et majores et qui residere debuerint in residentia sua per quartam ei deputatam assidue perseveret nisi vocante negotio familiari vel necessario de licentia fratrum et assensu divertat per equale spatium temporis demum cum libuerit hanc ejus absentiam in propria persona suppleturus Et ne impune ferat negligentiam suam qui noluerit in ecclesia sua modo quo diximus residere pro pena sibi noverit infligendum ut ea occasione habeat quintam prebende sue in communem et usum residentium assignare Hoc autem nulla ratione volumus pretermitti quin omnes canonici ubicumque fuerint ad ecclesiam memoratam in festis principalibus sine contradictione veniant vel qui venire distulerit saltem fratres per nuncium visitet presentem et literas quibus absentia ejus necessaria verisimiliter excusata absentie similiter causa rationabilis allegetur Preterea de residentibus et illud censuimus observandum ut simul omnes divinorum celebrationi secundum harum distinctionem diligenter intersint debitam impendant operam et devotam Et si quis nocturnis officiis interesse contempserit commune diei sequentis si quam recepturus fuerit sine contradictione privetur Quodsi ut frequenter assolet clerici ecclesie communem non habuerint qui laborem prelibatum negligenter omiserit nisi infirmitas vel causa rationabilis eum habeat excusatum pro quantitate prebende sue in usus eorum qui vigilaverint de suo plus minusve refundat sub hac consideratione ut qui prebendam C G habet pro noctis unius excessu in uno denario teneatur qui reditus ampliores arbitrio decani et fratrum ad penam ampliorem inevitabiliter obligetur Cetera decano et capitulo corrigenda relinquimus injungentes ut que prelibavimus omnino et irrefragabiliter observentur et in ecclesia sepe dicta ex visitatione quam jure legationis fecimus in memorabile perpetuum relinquantur tanto quidem custodienda propensius quanto et ea domini pape qua fungebamur auctoritas ordinavit et usque in hodiernum diem ordinationem eorum sigillum nostrum et presens pagina protestantur Hiis testibus magistro P de Leche archidiacono Wigorn Viviano archidiacono Derbie Waltero precentore Londoniensi Ranulpho thesaurario Saresberiensi magistro Symone de Sywell magistro Willelmo Mediolanensi London magistro Willelmo de Somercote magistro Willelmo de Kalna Iohanne de Ken Iohanne de sancto Laurentio A L Roberto clericis et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter