utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02370581

Charter Number: 02370581
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inspeximus, Confirmation
Date: 1198
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus tocius Anglie primas omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem in domino Ea que in pias causas canonice collata sunt pastorali decet protectione muniri ne ab hiis quarum deputata sunt usibus alicuius malingnitate aut versutia possint temere convelli Eapropter universitati vestre notum facimus nos scriptum auctenticum pie recordationis T quondam Cantuariensis archiepiscopi predecessoris nostri sub hac verborum continentia inspexisee T dei gratia Cantuariensis archiepiscopus Anglorum primas universis sancte ecclesie filiis salutem Quod a venerabilibus fratribus nostris coepiscopis canonice fieri dinoscitur id nostri est officii auctoritate nostra connivente roborare et scripti nostri testimonio stabilire Inde est quod ecclesiam de Wardebois cum omnibus appendiciis suis quam Walterius abbas Rames assentiente et confirmante venerabili fratre nostro Roberto Line episcopo postquam Nicholaus de Sigillo et Ricardus clericus de Wardeb qui eandem ecclesiam tenent eam possidere desierint dedit assensu conventus elemosinarie de Rameseia in perpetuam possessionem ad pauperum sustentationem sicut carta donationis predicti abbatis et carta confirmationis predicti episcopi testatur nos quoque auctoritate presentis scripti nostri predicte elemosinarie in perpetuam elemosinam confirmamus et in perpetuam possessionem ad sustentandos pauperes post mortem predictorum clericorum perpetuo elemosinarie remanendam corroboramus salva tamen in omnibus diocesani episcopi dignitate prohibentes sub anathemate ne quis tam iustum tam pium tam relligiosum factum aliqua temeritate vel pravo consilio circumventus revocare vel inquietare presumat Nos itaque prefatam domum de Rameseia quam in operibus karitatis copiosam esse congnovimus leto favore amplectentes necnon et predecessoris nostri vestigiis pia consideratione inherentes ipsius confirmationem prescriptam sicut rationabiliter facta est ut tanto maiori in posterum gaudeat firmitate duximus presentis scripti attestatione corroborare et sigilli nostri appositione communire Hiis testibus Henrico archidiacono Cantuariensi magistro Petro Blesensi archidiacono Bathoniensi Ranulfo thesaurario Saresbiriensi magistro Simone de Siwell magistro Willelmo de Sumercot magistro Iohanne de Tinemuth magistro Andrea de Bedingham magistro Gervasio magistro Adam de Walsingham Roberto de Bristoll Ricardo de Ringsted
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter