utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02370638

Charter Number: 02370638
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1198 - 1205
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
H dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas dilectis filiis de Winchecumbe et de Bordesl et priori de Brueria salutem et benedictionem Ex parte Cristine mulieris de Bradewei ad nos pervenit quod cum Walterus Waihoc auctoritate literarum nostrarum eam traxisset in causam super quadam pactione licita fide media sicut dicitur coram te fili abbas de Bordesl et te prior de Brueria compulsa est ad audientiam nostram appellare eo quod rationabiles exceptiones ipsius admittere noluistis set spreta appellatione eam iussistis arceri ab ingressu ecclesie Unde volentes prefate mulieri iustitie plenitudinem exhiberi te fili abbas de Winchecumbe duximus adiungendum ut simul causam audiatis et eiusdem mulieris rationabiles exceptiones admittentes secundum tenorem mandati prioris procedatis et causam fine debito terminetis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter