utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02371360

Charter Number: 02371360
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Protection
Date: 1193 - 1198
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Ricardus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes littere pervenerint eternam in domino salutem Libertates et possessiones que religiosis personis canonice collata esse noscuntur firma debent stabilitate gaudere et ne malignantium versuciis contra iuris ordinem aliquatenus inquietentur ex iniuncto nobis cure pastoralis officio tenemur cum ea qua possumus diligentia et sollicitudine providere Eapropter ad universitatis vestre noticiam volumus pervenire nos monasterium Burthoniense et fratres ibidem divino mancipatos servicio in protectione dei et ecclesie Cantuariensis et nostra suscepisse et eidem monasterio omnes libertates et possessiones quas in presentiarum iuste possidet vel in posterum iustis modis poterit adipisci concessisse et hac carta nostra confirmasse in perpetuum Quarum possessionum has propriis duximus exprimendas vocabulis ecclesiam videlicet de Stapenhell ecclesiam de Ufra ecclesiam de Wilinton ecclesiam de Legha ecclesiam de Bramlega ecclesiam de Ylum Sequentes etiam vestigia pie recordationis Theobaldi et beati martiris Thome predecessorum nostrorum iuxta tenorem quoque cartarum sancte memorie Roberti Rogeri Walteri Ricardi episcoporum Coventr quasdam predicti monasterii Burton libertates duximus manifeste designandas scilicet ut nullam reddat consuetudinem pro erismate vel oleo sancto neque pro aliqua re parrochiali de parrochia Burton nec mittat hominem vel feminam de tota terra sua nec capellanum ecclesie Burton ad capitula vel sinodos set in omni causa iusticiam teneat in curia sua quamdiu in exhibitione iusticie non defecerit Capellanus quoque nullam solvat consuetudinem vel exactionem episcopo Coventr vel archidiacono Staffordensi aut eorum officialibus Quinque etiam solidos de denario beati Petri predicto Coventr episcopo sicut ab antiquo consuevit persolvat nec aliquid ulterius exigatur Prelibatas igitur possessiones et libertates sepedicto monasterio Burton sicut ei sive a memoratis predecessoribus nostris sive a predictis episcopis Coventrensibus concesse sunt et confirmate nos quoque concedimus et confirmamus statuentes et sub interminatione anathematis prohibentes nequis hanc nostre protectionis et confirmationis paginam infringere vel ei aliquatenus temere contraire presumat
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter