utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02371442

Charter Number: 02371442
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1154 - 1189
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Henricus rex Anglie et dux Normannie et Aquitanie et comes Andegavie archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus iustitiariis vicecomitibus ministris et universis fidelibus suis francis et anglis totius Anglie salutem Sciatis me concessisse et confirmasse in elemosinam et perpetuam possessionem deo et ecclesie Christi Cant et archiepiscopo Theobaldo et omnibus successoribus eius sibi canonice substituendis ecclesiam beati Martini de Dovorr cum omnibus que ad eam pertinent in terra et in mari in theloneo cum veteri decima allecium et cum nova decima piscationis totius anni quam burgenses Dovorr dederunt et super altare optulerunt et cum omnibus aliis pertinentiis suis quas inpresenti possident vel in futuro iuste adquirere potuerint pro salute anime mee et parentum meorum et pro remissione peccatorum meorum et pro statu et incolumitate regni mei et precipue pro anima regis Henrici avi mei eiusdem ecclesie primi donatoris Statuo ergo et regia auctoritate corroborando precipio ut ordo monasticus in predicta ecclesia beati Martini auctoritate beate memorie Innocentii pape et Theobaldi Cantuariensis archiepiscopi institutus secundum regulam beati Benedicti inviolabiliter de cetero inperpetuum conservetur nec ulli hominum omnino liceat ulterius ecclesiam predictam in alterius religionis ordinem transmutare Volo etiam et regia auctoritate precipio ut sepedicta ecclesia beati Martini in manu et domini Theobaldi archiepiscopi et omnium succedentium sibi archiepiscoporum semper permaneat et nullum nisi Cantuariensem archiepiscopum dispositorem ordinatorem exteriorum vel interiorum unquam habeat Quare volo et precipio quod bene et in pace et honorifice et libere et quiete teneant in bosco et plano et aquis et molendinis in viis et semitis in pasturis et exitibus in mercatis et theloneis in civitate et extra et in omnibus locis cum soca et saca et thol et theam et infangenethef et cum aliis omnibus libertatibus cum quibus aliqua ecclesia melius de me tenet in capite Testibus Rogero archiepiscopo Eboracensi N Eliensi episcopo Rodberto Lincolniensi episcopo et aliis Inspeximus etiam scriptum confirmationis bone recordationis Theobaldi predecessoris nostri sub huius continentie forma [] Quod si quis hoc nostrum statutum aut mutare aut diminuere presumpserit anathematis sententia feriatur Testibus Waltero Cantuariensi priore Walterio archidiacono et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter