utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02371454

Charter Number: 02371454
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1189 - 1197
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Willelmus dei gratia Elyensis episcopus apostolice sedis legatus et domini regis cancellarius universis sancte matris ecclesie filiis salutem Ad universitatis vestre volumus pervenire notitiam nos caritatis intuitu dedisse et concessisse domui hospitum Elyensis ecclesie cui nimis parva et insufficiens ante tempora nostra reddituum portio fuerit assignata decem libras argenti de ecclesia de Melree post decessum persone presentis videlicet Iohannis de Abbacia Ipse autem frater qui hospitum suscipiendorum administrationem gerit eosdem denarios in hospitum sustentatione et utensilium et aliarum rerum necessariarum provisione fideliter et discrete expendat Qui denarii suscipiendi sunt a vicario ipsius ecclesie per quatuor terminos usuales ut scilicet L solidi ad quemlibet terminum predicte domui hospitum persolvantur Et ut hec concessio nostra perpetuum firmitatis robur optineat eam sigilli nostri appositione roboramus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter