utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02371467

Charter Number: 02371467
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1193 - 1195
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit eternam in domino salutem Ad communem omnium notitiam volumus pervenire nos cartam Willelmi de Ludenham et cartam Willelmi de Insula et Mabilie uxoris eius que fuit filia dicti Willelmi de Ludenham super ecclesia de Ludenham et similiter cartam Fulconis de Niwenham super ecclesia de Niwenham inspexisse ex quarum cartarum inspectione advertimus dictas ecclesias de Ludenham et de Niwenham dilectis filiis nostris monachis de F divine pietatis intuitu collatas esse et confirmatas Unde ut earumdem ecclesiarum donatio et confirmatio sicut iuste et canonice facta est perpetua stabilitate gaudeat eas presenti scripto et sigilli nostri testimonio confirmamus et communimus Hiis testibus magistro Ricardo cancellario nostro Rannulfo thesaurario Saresberiensi magistro Simone de Scalis magistro Symone de Sywell magistro Willelmo de Sumercote Iohanne de Sancto Laurentio magistro Reinerio Roberto clerico et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter