utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02371497

Charter Number: 02371497
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1139 - 1161
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Theobaldus dei gracia Cantuariensis archiepiscopus Anglorum primas et apostolice sedis legatus omnibus sancte matris ecclesie filiis salutem in domino Pastoralis sollicitudo officii nos compellit domesticorum fidei precipue quos religionis nomen commendat quieti per omnia in quibus secundum deum possumus providere et ipsis ecclesiastice protectionis et confirmationis munimenta conferre Eapropter universitatem tam presentis quam futuri temporis fidelium Christi scire volumus quod deo et sancto Pancracio et monachis de Lewes apud Hortun deo servientibus et servituris inperpetuum concedimus et episcopali et legationis qua fungimur auctoritate confirmamus monasterium sancti Iohannis apostoli et evangeliste de Hortun cum ecclesiis capellis terris et decimis cum libertatibus et inmunitatibus et omnibus rebus aliis quas Robertus de Ver constabularius regis et Adelina de Munford uxor eius ipsius loci fundatores eidem monasterio contulerunt et cartis suis confirmaverunt Habebit autem prior de Sancto Pancracio inperpetuum emendationem et ordinacionem et subiectionem de priore et monachis de Hortun tanquam de suis propriis in claustro Lewensi commorantibus secundum regulam sancti Benedicti et ordinem Cluniacensem Reddet autem prior de Hortun priori et conventui de Lewes singulis annis inperpetuum in festo sancti Pancracii unam marcam argenti Damus etiam concedimus et confirmamus predictis monachis de Lewes totam terram de Karesle quam tenuit Alwinus presbiter et filius eius liberam et quietam ab omni servicio et consuetudine sicut unquam melius et honorabilius et quietius eam tenuerunt cum omnibus pertinenciis suis temporibus antecessorum nostrorum bone memorie Radulfi et Willelmi archiepiscoporum Concedimus eciam et confirmamus eisdem monachis ecclesiam de Burstowe quam habent ex donacione antecessorum nostrorum et in ea viginti solidos nomine pensionis ecclesiam quoque de Thangemere quam dedit eis Iohannes de Pageham et in ea viginti solidos nomine pensionis ecclesiam etiam de Slindona et in ea dimidiam marcam nomine pensionis et decimas Willelmi militis de Westlovington de omnibus rebus et totam decimam Osberti de Baillel videlicet de bladis de fenis de animalibus et de omnibus aliis rebus suis in Bivelham unde decime dari solent et debent decimam quoque tocius pannagii sui in denariis et porcis et unam mansuram in Bixla que fuit canabaria patris sui et triginta acras terre in eadem villa iuxta mare et in parrochia de Haselholth decimas Alfredi de Churtun in omnibus et apud Stanlach totam terram cum pertinenciis suis quam dedit illis Radulfus Pichot Hiis testibus Thoma Cantuariensi archidiacono Philippo cancelario Willelmo de Ainesford Radulfo Pichot Pagano de Otteford et Willelmo filio Nigelli et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter