utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02371512

Charter Number: 02371512
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1139 - 1161
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Theodbaldus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus Anglorum primas apostolice sedis legatus omnibus sancte matris ecclesie fidelibus salutem Equum est ac rationabile ea que divinis sunt canonice mancipata serviciis ecclesiastico privilegio confirmari Eapropter dilecte in domino fili Alexander tuis iustis postulationibus clementer annuimus omnes possessiones quecunque bona ecclesia Ledensis cui te deo disponente preesse cognoscimus in presentiarum iuste et canonice possidet aut in futurum iustis modis deo propicio adipisci poterit ipsi ecclesie concedimus et presentis scripti auctoritate qua fungimur confirmamus Hec autem propriis duximus exprimenda vocabulis ecclesiam sancte Marie de Odnesburga cum omnibus pertinenciis suis et precipue decimam de Sumresfelda quam in synodo Cantuariensi ante nostram presentiam iudicio predictus prior disrationavit et decimam de Herhangara ecclesiam sancti Egidii de Serris et medietatem decime castri Cantuarie ecclesiam sancte Marie de Aslinges ecclesiam sancte Margarete de Renham ecclesiam sancte Marie de Chetham ecclesiam sancte Marie de Lamberhursta ecclesiam omnium sanetorum de Ferlaga ecclesiam sancti Petri de Terstana ecclesiam sancte crucis de Bergasteda ecclesiam sancti Michaelis de Chert et quoddam molendinum et unam virgatam terre in villa que dicitur Bradesteda et in foro eiusdem ville mansionem unam et dimidiam in mariis de Gren viginti solidos et decimas de Denetesteda decimas de Cildestona et terram quam Elena uxor scilicet Anfridi de Dovera per manum nostram prefate ecclesie dedit et nos concessimus que est in villa de Ferlaga Decernimus ergo et omnino ex parte dei prohibemus ut nulli hominum liceat prefatam ecclesiam temere perturbare aut eius possessiones auferre vel ablatas retinere minuere aut aliquibus vexationibus fatigare set omnia integra conserventur usibus et utilitati in ipsa ecclesia deo militantium omnimodis profutura Siquis igitur in futurum contra hanc nostre confirmationis paginam sciens ausu temerario venire temptaverit nisi congrua satisfactione resipuerit in extremo examine districte ultioni subiaceat et sit anathema maranatha amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter