utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02371557

Charter Number: 02371557
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1175 - 1198
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit I dei gratia Norwicensis episcopus salutem in domino Cum quanta possumus vigilantia sollicitudinis sancte religionis profectibus et incrementis nos decet invigilare et eam speciali provisionis studio fovere propensius et protegere Eapropter ad universorum volumus pervenire notitiam nos dilectis in Christo filiis monachis de Aera apud Reinham in loco qui dicitur Normannesberg deo servientibus et inperpetuum servituris dei causa et religionis intuitu in eodem loco de novo plantate ecclesiam de Suthreinham canonice concessisse et confirmasse in proprios usus suos ad eorum scilicet sustentationem cum omnibus ad eandem ecclesiam pertinentibus habendam inperpetuum et possidendam ex donatione Godefridi de Lesewis eiusdem ecclesie patroni salva possessione Willelmi de Bech rectoris illius ecclesie quamdiu vixerit salvis que honore reverentia dignitate et debitis consuetudinibus sancte Norwicensis ecclesie et honesta et sufficienti sustentatione vicarii qui in predicta ecclesia ministrabit
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter