utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02380002

Charter Number: 02380002
Cartulary Title: Lincoln 1186-1206 Volume 4
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1192 - 1195
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hugo dei gratia Lincolniensis episcopus salutem in domino Ne ea que viri religiosi beneficia iuste possident ecclesiastica per temporum vetustates oblivione sepeliri vel aliquorum malignantium pravitate valeant in irritum revocari solers antiquorum cavit prudentia huiuscemodi literarum perpetuare memoria Eapropter ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire nos dilectis filiis nostris monachis de Abbend auctoritate episcopali confirmasse pensionem quadraginta et viii solidorum et iiii denariorum quam de ecclesia de Thademerton percipere consueverunt et adhuc percipiunt ad usus infirmorum fratrum eiusdem domus sicut eandem pensionem canonice possident perpetuo possidendam salvis episcopalibus consuetudinibus et Lincolniensis ecclesie dignitate Quod ut ratum et inconcussum omni tempore permaneat presenti scripto sigilli nostri appositione corroborato confirmamus Hiis testibus Hamone Lincolniensis ecclesie decano magistro Ricardo de Swaleclyve magistro R archidiacono de Leycestr Roberto de Capella Hugone de sancto Edwardo Galfrido de Depyng Rogero Bac et pluribus aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter