Charter Document - 02380015
Charter Number: 02380015
Cartulary Title: Lincoln 1186-1206 Volume 4
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1194 - 1195
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Lincoln 1186-1206 Volume 4
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1194 - 1195
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hugo dei gratia Lincolniensis episcopus eternam in domino salutem Noverit universitas vestra nos auctoritate episcopali confirmasse deo et sancto Oswaldo et abbati et monachis apud Bard deo servientibus ecclesiam de Hekington cum omnibus ad eam pertinentibus quam ex donatione bone memorie Gileberti de Gant et confirmatione successorum suorum iuste adepti sunt Ad eorum etiam presentationem recepimus dilectum filium nostrum magistrum Rogerum de Rolvestun archidiaconum Leicest ad eandem ecclesiam ita quidem quod eam cum omnibus pertinentiis suis de predictis monachis tota vita sua teneat reddendo eis annuatim nomine pensionis quinque marcas argenti salvis episcopalibus consuetudinibus predicto Rogero solvendis et Lincolniensis ecclesie dignitate Quod ut ratum et firmum permaneat sigilli nostri appositione roboravimus Hiis testibus Hamone decano Lincolniensi Willelmo subdecano Willelmo cancellario Stephano archidiacono de Bukingham magistro Galfrido de Depinge Roberto de Hardr archidiacono de Hunted Laurentio archidiacono de Bedeford Alexandro archidiacono de Westreing Petro archidiacono magistro Gerardo de Rowell Radulfo avunculo eius Willelmo filio Ulf Ricardo de Bard decano magistro Willelmo de Marum Radulfo persona de Fordington G clerico abbatis Gileberto de Halt Radulfo capellano de Hale Roberto clerico de Parten