utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02380023

Charter Number: 02380023
Cartulary Title: Lincoln 1186-1206 Volume 4
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1186 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hug[o] dei gratia Lincolniensis episcopus salutem in domino Votis et desideriis dilecti filii nostri Gill[eberti] Basset grato concurrentes affectu quod mens sua sincera et karitas ordinata divina preveniente gratia circa domum religionis de Bernecestr fundandam in summo angulari lapide Christo Jesu preter quod nemo potest aliud fundamentum ponere tam devote inchoavit ratum et gratum habemus in donis et sanctum ipsius propositum approbamus Iustis ergo et tam piis votis [ipsius] G annuentes et fundationem idem religiose domus de Berencestr modicum congratl dilat[ari] que cupientes eidem domui [et] canonicis regularibus ibidem deo servientibus ipsam ecclesiam [de Berencestr] ex dono prefati Gill[eberti] cum om[nibus pertinentiis] suis sicut carta ipsius G testatur episcopali auctoritate confirmamus similiter unam carrucatam terre in villa de Bernecestr et pratum et pasturam [quod] sufficit ad carrucatam sustentandam similiter in villa de Wicumb de burgagio duos solidos preterea ex dono Matillid[is] de Caisneto quinque summas frumenti in manerio suo de Heiford Ut ergo hec nostra confirmatio in posterum rata et illibata permaneat eam presenti pagina duximus exarare et sigilli nostri patrocinio roborare
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter