utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02380024

Charter Number: 02380024
Cartulary Title: Lincoln 1186-1206 Volume 4
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1189 - 1194
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit H dei gratia Lincolniensis episcopus salutem in domino Quoniam ea que ad sustentationem pauperum Christi divino intuitu collata sunt benefitia ne malignantium possint retractari perversitate episcopalis auctoritatis suffragio tenemur communire ad universitatis vestre noticiam volumus pervenire nos rata habere et presenti scripto confirmare deo et ecclesie sancti Iohannis ewangeliste hospitalis de Braccheleia et fratribus ibidem deo servientibus benefitia omnia que eis Christi fidelibus fuerint divino instinctu collata et eorum usibus deputata De quibus ut ad omnium noticiam possint pervenire propriis vocabulis precipua censuimus annotare Inspectis igitur cartis quas habent predicti fratres ex dono bone memorie comitis de Legrecestr Roberti senioris et filii eius comitis de Legrecestr Roberti scilicet iunioris in primis ratam habemus et confirmamus fundationem ecclesie sancti Iohannis apostoli et ewangeliste hospitalis de Bracchel et eandem ecclesiam cum eodem hospitali sicut in cartis predictorum patronorum quas vidimus exprimitur liberam et quietam ab omni subiectione esse statuimus Salomoni vero predicti hospitalis magistro et successoribus suis et fratribus in ipso hospitali commorantibus ad sacerdotii gradum provectis concedimus ut ad honorem dei et pro salute fundatorum et omnium fidelium divina in ipsa capella celebrent misteria ita tamen quod parochiali ecclesia aliquo casu vacante liceat predictis fratribus exclusis excommunicatis et interdictis submissa voce divina offitia celebrare venerabili patre et domino bone memorie A iii summo pontifice super hiis auctoritatem prestante sicut in privilegio eiusdem patris eis collato inspeximus Sepulturam quoque pauperum et hospitum qui in ipso hospitali decesserint vel eorum qui in extrema voluntate in territorio hospitalis sepeliendos se devoverint sine vicinarum ecclesiarum iniuria liberam esse sanccimus Libertates etiam quas R bone memorie abbas sancte Marie de Prato de Legrecestr et eiusdem loci conventus eis contulerunt sicut in eorum scripto vidimus digestas felici perpetuitate gaudere et nostra solidari confirmatione censemus videlicet ut Salomon predicti hospitalis iconomus et successores sui habeant ecclesiam intra septa curtis predicti hospitalis liberam et quietam ab omni subiectione in qua perpetuo divinum celebretur offitium et sepulturam pauperum et familie sue et servientium suorum et peregrinorum et integram facultatem regendi et plenariam dispositionem omnium que ad predictum hospitale pertinent Confessiones etiam pauperum et infirmorum intra septa sua decubantium ex abbatis et conventus concessu fratribus eiusdem hospitalis qui ad sacerdotii gradum promoti fuerint attribuimus ita ut eisdem infirmis viaticum exhibeant familie etiam sue et servientium suorum in Quadragesima confessiones recipiant et eis die sancto Pasche cum omni solempnitate eucharistiam prebeant Preterea decimas omnium que intra curtem hospitalis aluntur et intra septa curtis de ortis suis annuatim innovantur ad sustentationem eiusdem hospitalis et pauperum et infirmorum consolationem integre habeant et inperpetuum possideant Ex donatione vero comitis de Legrecestr Roberti senioris confirmamus predictis fratribus unam acram terre in Bracchele ad domum et ad edifitia paranda in quibus pauperes pro amore dei recipiantur et hospitentur in qua acra ecclesia sancti Iohannis edificata est Ex donatione autem filii eius comitis de Legrescestr Roberti scilicet iunioris duas acras et dimidiam de Creis iuxta curtem hospitalis et totam terram de Creis subtus curtem illorum de Grava domini comitis sicut septis suis includitur Ex dono eiusdem comitis duas virgatas terre unam scilicet que est de terra de Alsavia cum quietantia pannagii que pertinet ad Halsow et cum mesuagio quod ad predictam virgatam pertinet quod est in Bracchele ad caput fontis de Goldewelle et unam aliam virgatam que pertinet ad Bracchele cum mesuagio suo quod est subtus iuxta rivulum eiusdem fontis quam virgatam Swetman pater magistri Salomonis tenuit Ex donatione Gileberti de Monte xx et iii acras terre in dominico suo mensuratas per perticam in Stochingha in parte versus Bracchele et pratum scilicet Kingesham prout carta ipsius Gileberti exinde facta manifestat Ex dono Helie de Hinton pratum quod dicitur Herlesham et aliud pratum quod dicitur Ferham Ex donatione Alizie de Rumeli iiii acras terre in capite culture de Werveldich in ea parte que extenditur versus Halsow Ex dono Thome Sorel et Symonis filii eius iiii acras in Syresham Totam quoque terram quam habent in Estwic sicut carte donatorum manifestant Libertates autem et liberas consuetudines predictis fratribus concessas sicut in cartis patronorum continentur expresse volumus statuimus et precipimus inviolabiliter observari Ut ergo prescripte donationes et libertates memoratis fratribus sicut carte donatorum testantur preconcesse prout rationabiliter eis sunt facte perpetue stabilitatis optineant firmamentum nostre confirmationis eisdem duximus prestare subsidium et ad noticiam posterorum super hiis presenti scripto et sigilli nostri appositione episcopalis auctoritatis adhibere testimonium Hiis testibus R abbate de Nuttele magistro Stephano Lincolniensis ecclesie cancellario magistro Winemero magistro Giraddo de Rouell magistro Ricardo de Sualeuecl et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter