utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02380048

Charter Number: 02380048
Cartulary Title: Lincoln 1186-1206 Volume 4
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1186 - 1193
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit H dei gratia Lincolniensis episcopus salutem Pie benivolentia karitatis quam ex officio pastorali caris et subditis nostris impendere tenemur illis est exhibenda propensius quos religione preclaros onere paupertatis videmus pregravari Eapropter attendentes nimiam paupertatem honestamque conversationem dilectorum filiorum nostrorum monachorum de Davintr concessimus eis ecclesiam de Falueslei cum omnibus pertinentiis suis quam magister Willelmus de eis tenuerat in usus suos in perpetuum vertendam ita ut de ipsa bonis que eius deinceps libere ad utilitatem monasterii sui disponant salvis tamen episcopalibus consuetudinibus et Lincolniensis ecclesie dignitate Ne igitur quod intuitu pietatis et favore religionis fecimus succedentibus temporibis possit alicuius malignitate perturbari vel in irritum revocari hanc concessionem nostram presenti scripto et sigilli nostri appositione duximus roborare Testibus magistro R de Rolvestun Willelmo decano de Bergebi magistro Rogero de Sumerford magistro Sansone de Bergebi et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter