Charter Document - 02380049
Charter Number: 02380049
Cartulary Title: Lincoln 1186-1206 Volume 4
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1186 - 1193
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Lincoln 1186-1206 Volume 4
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1186 - 1193
Date Type: Assigned

Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Hugo dei gratia Lincolniensis episcopus salutem in domino Pie benivolentia caritatis quam ex officio pastorali caris et subditis nostris impendere tenemur illis exhibenda est propensius quos religione preclaros onere paupertatis videmus pregravari Eapropter attendentes nimiam paupertatem honestamque conversationem dilectorum filiorum nostrorum monachorum de Daventre concessimus eis ecclesiam de Preston cum omnibus pertinentiis suis in usus suos inperpetuum convertendam ita ut de ipsa bonisque eius deinceps libere ad utilitatem monasterii sui disponant salvis tamen debitis consuetudinibus Lincolniensis ecclesie Ne igitur quod intuitu divine pietatis et favore religionis fecimus succedentibus temporibus possit alicuius malignitate perturbari vel in irritum revocari hanc concessionem nostram presenti scripto et sigilli nostri appositione duximus roborare Testibus magistro R de Rolvestun Walkelino priore de Landa magistro Ricardo de Dodeford Radulfo decano de Bellinga et pluribus aliis