utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02380053

Charter Number: 02380053
Cartulary Title: Lincoln 1186-1206 Volume 4
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1189 - 1195
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hugo dei gratia Lincolniensis episcopus omnibus fidelibus ad quos littere iste pervenerint salutem in vero salutari Universitati vestre volumus intimari causam que vertebatur inter abbatem et monachos de Woburne et priorem et canonicos de Dunst fine pacifico dei gratia mediante in nostra presentia conquievisse sub hac forma abbas videlicet et monachi de Woburne dederunt in perpetuam elemosinam et garantizabunt et inpersonari fecerunt priorem de Dunst ad medietatem altaris de Cestresham et omnium beneficiorum que ad eandem medietatem pertinent preter omnes garbas decimarum que simul et integre remanent monachis exceptis decimis terre que ad illam medietatem pertinet quam canonici tenebunt et tota terra cum prato remanet canonicis preter terram que intra curtem est et grangias et domos et totum masuagium que omnia remanent monachis Et quia quidam pars curtis de terra ecclesie dicitur esse que firmam reddit monachi pro eadem parte xii denarios domino feudi annue solvent et canonici reddent quod superest de firma Omnes etiam episcopales consuetudines per omnia facient canonici Set si tailagium super ecclesiam venerit et dimidiam marcam excesserit monachi duas partes tailagii totius solvent et canonici tertiam Set si dimidia marca tantum fuerit vel minus canonici totum solvent Prior quoque et canonici omnia instrumenta que habuerunt de eodem beneficio reddent monachis et monachi similiter omnia instrumenta que prius habuerunt de canonicis eis restituent Presbiter vero qui ex parte prioris in memorata ecclesia ministrabit eidem priori sacramentum prestabit de fidelitate ei exhibenda et de indemnitate monachis conservanda Ut autem hec compositionis forma rata permaneat eam sigilli nostri appositione roboravimus Adiectum est etiam huic compositioni quod abbas et monachi de Woburne pro posse suo procurabunt apud dominum feudi ut priori et canonicis ab ipso predicta portio confirmetur Huius compositionis et confirmationis sunt testes H Lincolniensis decanus R abbas de Notle []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter