Charter Document - 02380070
Charter Number: 02380070
Cartulary Title: Lincoln 1186-1206 Volume 4
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1192 - 1195
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
View Map
Cartulary Title: Lincoln 1186-1206 Volume 4
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1192 - 1195
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hugo dei gratia Lincolniensis episcopus salutem in domino Ne donationes locis religiosis fidelibus facte aliqua malignantium machinatione possint in irritum revocari sollers antiquorum cavit prudentia eas episcopali autoritate confirmari Inde est quod nos eorum sequentes vestigia et domui de Grenefeld atque monialibus in ea deo servientibus quantum in nobis est providere volentes ea que ipsis pie collata sunt autoritate qua fungimur duximus ipsis confirmare et ea propriis vocabulis annotata scripto autentico imprimere videlicet ex dono Eudonis de Grenesbi et Radulfi filii eius fundatorum prefati loci ecclesiam de Abi cum omnibus pertinentiis suis et culturam de Boland et de Wargarthweit et Cattecroft cum cultura iuxta boscum de Swnewit et pratum quod pertinet ad Cattecroft et sedecim acras prati in campis de Abi et boscum de Aisterlund et Tiedolf Barnewde et decimam molendinorum de Abi et totum boscum de Croxhag quod Normannus habuit ex dono Rocelini de Riggesbi et Iodlani filii eius quicquid ipsi habuerunt in Wlurikehag ex dono Gilberti de Riggesbi et Herberti filii eius quicquid ipsi habuerunt in Wlurikehag et Prestehag et sartum iuxta Prestehag et quatuor acras terre in Heregereshag cum communi pastura de Riggesbi ex dono Amfridi de Hag quinquaginta acras prati cum communi pastura de Hag ex dono Alani de Munbi et Eudonis filii eius quicquid ipsi habuerunt in Wlurikehag et ecclesiam de Cumbrewrd quantum ad ipsos pertinebat scilicet tres partes eiusdem ecclesie et Snouthecrof et unam bovatam terre que pertinet ad Snothecroft cum communi pastura de Sutton et unum toftum quod fuit Gunebeni et pasturam ad trescentas oves in pastura ultra Havedic de Munbi ex dono Willelmi filii Otuer[i] triginta tres acras in campis de Abi et Toresbi ex dono Ivonis de Strubi et Henrici filii eius quadraginta duas acras terre in Erareker et Croxhag ex dono Willelmi de Wdetorp et Alani filii eius Matteker et unam bovatam terre in Farford cum tofto uno ex dono Willelmi de Well et Roberti filii eius sex acras prati in territorio de Wiern in loco qui vocatur Herleham ex dono Herberti de Alebi et Walteri et Willelmi filiorum eius quicquid ipsi habuerunt in Wlurikehag et Prestehag et quicquid ipsi habuerunt inter Bolandewang et Derwennehill et inter abbatiam et fossatum de Crakethweit per metas dispositas Crakethweit usque Trentesic cum communi pastura de Abi ex dono Gunteri de Alebi quicquid ipse habuit in Wlurikehag et quicquid habuit inter culturam de Presthag et terram Gileberti de Campania ex dono Picoti de Houton et Ricardi filii eius unam salinam in marisco de Neweton et quinque acras prati in Twafletes et in Westenges ex dono Thome Burgefurn duas acras terre in territorio de Hag et totam terram suam in Northon que iacet inter viam et culturam suam ex dono Gileberti Testard tres percatas terre in territorio de Abi ex dono Willelmi Burgefurn unam acram terre in territorio de Swabi in cultura que vocatur Breithebuskewang Hec omnia sicut eis iuste collata sunt et rationabiliter presenti scripto et sigilli nostri patrocinio confirmamus salvis episcopalibus consuetudinibus et Lincolniensis ecclesie dignitate Hiis testibus Haimone decano Lincolniensis ecclesie magistro Rogero de Rolveston archidiacono Leic magistro Ricardo de Swalewecliva Galfrido de Lechelad Roberto de Capella Eustachio de Wilton et aliis multis