Charter Document - 02380118
Charter Number: 02380118
Cartulary Title: Lincoln 1186-1206 Volume 4
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1195 - 1200
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Lincoln 1186-1206 Volume 4
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1195 - 1200
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hugo dei permissione Lincolniensis episcopus salutem in domino sempiternam Ea que viris religiosis et eorum domibus caritatis intuitu ad ipsorum fuerint utilitatem atque proventum decet episcopali auctoritate roborari Hinc est quod ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire nos dei et pietatis intuitu concessisse dilectis in Christo filiis nostris priori et canonicis de Merton ecclesiam de Kymmiton que est in archidiaconatu Huntend cum omnibus ad eam pertinentibus in usus proprios inperpetuum convertendam salva perpetua vicaria ei qui in ipsa ministrabit prefatis canonicis ad eam presentandis ad quam videlicet vicariam hec sunt assignata omnes oblationes altaris omnia legata tota terra ecclesie omnes minute decime insuper etiam omnes decime de Bigesworde tam de dominico ipsius ville de Bigesworde ubi ecclesia de Kymmiton habet tertiam garbam quam de terris hominum ipsius ville preterquam de terra quam domina Benedicta et tenentes eius tenent de monachis sancti Albani de quibus terris predicta ecclesia habet plenarie omnes decimas Preterea idem vicarius habebit omnes decimas que ad predictam ecclesiam pertinent de exartis Hugonis Bardulf apud eandem villam de Bigesworde domos quoque ad inhabitandum habebit ubi bone memorie Ricardus presbiter habitare solebat et pomerium et ortum cum illa parte curie ex parte australi usque ad altos fraxinos super vetus fossatum canonici vero aliam partem curie versus aquilonem habebunt ad colligendum et servandum et tractandum bladum suum Volumus igitur hec omnia debitam stabilitatem optinere tam de ipsis canonicis quam perpetuo vicario profutura ipsaque presenti scripto et sigilli nostri patrocinio confirmamus salvis episcopalibus consuetudinibus de quibus omnibus vicarius respondebit salva Lincolniensis ecclesie dignitate Hiis testibus Roberto Huntind Reimundo Leirc []