utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02380133

Charter Number: 02380133
Cartulary Title: Lincoln 1186-1206 Volume 4
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1186 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
[Hu]go dei gratia Lincolniensis episcopus universis sancte matris ecclesie filiis ad quos littere presentes pervenerint [s]alutem in vero salutari Quoniam iuste possidentium quies frequenti temeritate calumpniantium [turbatur] consilii prudentioris usus optinuit ut [ea] que relligiosis domibus canonice et rationabiliter [su]nt collata scriptorum et testium auctoritate firmentur Eapropter in puplicam volumus devenire notitiam nos concessisse et confirmasse abbati sancti Iacobi de Norhpt et canonicis ibidem deo militantibus universa beneficia que Christi fidelibus ex eorum donatione rationabiliter [sun]t adepti et que in posterum iustis modis poterunt adipisci Illis vero possessionibus beneficium [con]firmationis indulgemus que in confirmatione Theobaldi Cantuariensis archiepiscopi bone memorie [ei]s indulta propriis vocabulis exprimuntur Preterea quecumque predecessores nostri episcopi Alexander [videlice]t et Robertus sive in ecclesiis sive in possessionibus pr[]diis vel in molendinis ceterisque benefi[ciis iuste] adquisitis eisdem canonicis confirmaverunt et nos auctoritate nostra et confirmatione corroboramus quod specialiter propriis vocabulis exprimentes videlicet [ecclesi]am de [Wi]ckeleia ecclesiam de Bosegat ecclesiam de Duston ecclesiam de Hortona ecclesiam de Roda cum omnibus appenditiis et pertinentiis earum sicut carte donatorum testantur Concedimus etiam et nos predictis [canonicis] ecclesiam de Watford ecclesiam de Throp ecclesiam de Catesden ecclesiam de [Craneford cum] omnibus eisdem ecclesiis pertinentibus prout carte testantur donatorum preterea molendinum de Heiford molendinum de Uptona cum appenditiis suis Quascumque etiam possessiones quecumque bona dono principum largitione fidelium vel aliis rationabilibus modis in futuro poterint adquirere simili ratione concedimus et confirmamus salvo iure et dignitate diocesani episcopi Si qua igitur ecclesiastica secularisve persona predicte ecclesie bona temere invaserit vel minuerit vel quoquomodo iniuste perturbaverit secundo tertiove commonita si non satisfecerit divine subiaceat ultioni Cunctis autem eidem loco sua iura servantibus sit pax domini nostri Iesu Christi Amen Valete
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter