utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02380139

Charter Number: 02380139
Cartulary Title: Lincoln 1186-1206 Volume 4
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1186 - 1188
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hugo dei gratia Lincolniensis episcopus universis Christi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint eternam in domino salutem Cum ad officii nostri pertineat solicitudinem circa pacem subditis nostris conservandam operam et diligentiam exhibere eos et eorum possessiones propensiori benignitatis studio debemus protegere qui se artioris religionis iugo noscuntur obligasse Nos igitur dilectas filias nostras moniales de Eton ordine Fontis Ebraldi professas sub nostra protectione in securo statu et tranquilla pace permanere volentes possessiones quas fidelium in subsidium religionis pia eis devotio rationabiliter contulit et episcopalis auctoritas canonice confirmavit auctoritatis nostre patrocinio dignum duximus communire de quibus quasdam propriis nominibus censuimus exprimendas ex dono Ricardi Wyntoniensis episcopi et concessione David de Armenteres ecclesiam de Burgeleya ex dono Gervasii Painelli ecclesiam de Waltham ex dono Ricardi filii Nigelli ecclesiam de Muresley ex dono Arnoldi de Bosco ecclesiam de Claybroke Ut autem donationes et concessiones memoratis monialibus predictis viris facte firmam et perpetuam habeant stabilitatem easdem sicut rationabiliter et canonice facte sunt auctoritate qua fungimur confirmamus et sigilli nostri appositione communimus Hiis testibus magistro Roberto de Bedeford Rogero capellano magistro David magistro Galfrido de sancto Edwardo et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter