utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02380156

Charter Number: 02380156
Cartulary Title: Lincoln 1186-1206 Volume 4
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1194 - 1195
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hugo dei gratia Lincolniensis episcopus salutem in domino Ne ea que religiosorum agregationes iuste possident alicuius malignitate seu temporis diuturnitate minui possint vel in irritum deduci sollers antiquorum providit et statuit discretio ea scripture commendare et in scriptum redacta confirmare Quorum nos vestigia sequentes dilectis in Christo filiis nostris monachis sancti Petri de Burch omnes obventiones ecclesiasticas et decimas et pensiones quas habent de ecclesiis in episcopatu nostro constitutis decrevimus confirmare et eas nominatim singulas exprimere scilicet de ecclesia de Castre centum solidos de ecclesia de Keteringe quadraginta solidos de ecclesia de Wermintona duas marcas de ecclesia de Undele duas marcas de ecclesia de Irtlingburch unam marcam de ecclesia de Staneuige viginti solidos de ecclesia de Peichirche xv solidos de ecclesia de Pastona unam marcam de ecclesia de Cothingham dimidiam marcam de ecclesia de Estona tres solidos de ecclesia de Tineuuelle dimidiam marcam de ecclesia sancti Martini de Stanford decem solidos de ecclesia de Scotere quadraginta solidos de ecclesia de Fiskertona quinquedecim solidos omnes decimas et obventiones totius parochie Burgi scilicet ville Burg et Torp Dodestorp Eie Neuuert Eafeld duas garbas de dominio de Gunetorp et de Suttorp duas garbas de dominio de Pastona duas garbas de essartis Willelmi de Wdecroft duas garbas de dominio Ascelini de Wodint duas garbas de dominio Rogeri de Helpestona duas garbas de dominio Waleranni de Helpestona de Moppleshauue duas garbas de dominio Rogeri de Torpel in Torpel et in Makeseie duas garbas de dominio Rogeri de Meletona duas garbas de dominio de Turnauue duas garbas de dominio de Witeringe duas garbas de dominio de Walecote duas garbas de dominio Galfridi de Pillesgate duas garbas de dominio Galfridi in Badintona duas garbas de dominio Roberti de Badintona duas garbas de dominio Radulfi de Widerintona duas garbas Odonis de Widerintona duas garbas de dominio Roberti de Tot in Pastona duas garbas de dominio Roberti Peverel duas garbas de dominio Roberti Grip duas garbas de terra Radulfi filii Restuualdi duas garbas de terra Iohannis de Glintona duas garbas de dominio de Stokes duas garbas de dominio de Pappele duas garbas de dominio de Kinestorp tertiam garbam de dominio Roberti Flamang in Pokebroc duas garbas de dominio de Wodeford Hec omnia sicut eis rationabiliter concessa sunt auctoritate qua fungimur confirmamus et scripti presentis serie sigillique nostri appositione confirmamus salvis episcopalibus consuetudinibus et Lincolniensis ecclesie dignitate His testibus Hamundo decano Lincolniensis ecclesie magistro Willelmo cancellario Lincolniensi magistro Winemero de Norhamtona
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter