utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02380178

Charter Number: 02380178
Cartulary Title: Lincoln 1186-1206 Volume 4
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1189 - 1192
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Hugo dei gracia Linc episcopus salutem in domino Quoniam iustum fore nouimus religiosos quosque in bono statu semper fouere et ad pacis sue tutelam manu proteccionis munire conuentui sancte Marie de Sixle beneficia ecclesiastica ei canonice collata confirmare dignum piumque decreuimus ex quibus ista propriis nominibus duximus exprimere et presenti carta atque sigilli nostri munimine confirmare videlicet ecclesiam Omnium Sanctorum de Sixle ecclesiam sancte Helene de Ludeford ecclesiam sancti Thome de Wifilmgham ecclesiam Omnium Sanctorum de Tauelesbi ecclesiam sancti Thome in Est Rasne ecclesiam sancte Marie de Hest Wicham et medietatem ecclesie sancti Edwardi de West Wicham ecclesiam sancte Margarete de Salebi ecclesiam sancti Petri de Katebi Volumus autem et precipimus ut hec omnia prenominata beneficia cum eorum pertinenciis libere et inconcusse sicut eis iuste et canonice collata sunt in perpetuum teneant et possideant Saluis episcopalibus consuetudinibus et Linc ecclesie dignitate Hiis testibus magistro Hamone summo decano [Wi]nemero subdecano Roberto de Hardr Sampsone canonico Lond magistro Rogero de Rolvest Roberto Bardulf magistro Ricardo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter