utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02380181

Charter Number: 02380181
Cartulary Title: Lincoln 1186-1206 Volume 4
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1189 - 1191
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Hugo dei gratia Lincolniensis episcopus salutem in domino Noverit universitas vestra nos ratam habere relaxationem factam primo priori et monachis de Spald ab abbate et monachis Burgi de universo iure quod ipsi dicebant se habere in ecclesia de Hautebarge et capella de Walecote et in appenditiis suis Ratam etiam habemus concessionem factam eidem priori et monachis iamdictis abbate et monachis Burgi de una carucata terre in Hautebarg et una bovata terre in Walecot quas prenominati prior et monachi de Spald tenebunt de prefatis abbate et monachis de Burgo solvendo inde singulis annis i marcam argenti ad firmam de Walecote ad duos terminos in natale domini et in nativitate sancti Iohannis Baptiste et preterea solvendo inde memoratis abbati et monachis Burgi iii solidos et iii panes de hastivell singulis annis in passione apostolorum Petri et Pauli apud Burgum Quod ut ratum habeatis et inconvulsum presentis pagine in scriptione et sigilli nostri appositione corroboravimus T[estibus]
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter