Charter Document - 02380192
Charter Number: 02380192
Cartulary Title: Lincoln 1186-1206 Volume 4
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1186 - 1200
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Lincoln 1186-1206 Volume 4
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1186 - 1200
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
H dei gratia Lincolniensis episcopus venerabilibus amicis baronibus de scaccario et aliis iust[itiariis] domini regis salutem in Christo Noverit discretio vestra quod cum Alexander de Cranel quondam persona ecclesie de Harwedon esset de medio sublatus decanus loci qui decanatum illum de novo adeptus est ecclesiam illam in manum nostram recepit Postmodum autem Robertus de Muschamps ad nos accedens clericum ad prefatam ecclesiam presentavit Abbas vero de Suleby qui tunc presens erat asserebat se eiusdem ecclesie personam esse per presentationem Marie de Muschamp et Savarico archidiacono Norham institutum fuisse Affuit etiam clericus quidam Helias nomine qui se eiusdem ecclesie de Harwedon vicarium esse proponebat presentatum videlicet prefato abbate et prenotato archidiacono similiter institutum Nos igitur volentes utrique parti ius suum conservare diem eis statuimus quo coram nobis comparerent in sinodo Norham et ius quod in eadem ecclesia haberent ibidem ostenderent Die igitur assignata abbas cartam M de Muschamp et cartam Savarici archidiaconi protulit in medium quibus testimonium perhibuerunt Hii qui testes in carta archidiaconi conscripti erant qui tunc interfuerunt H clericus nichilominus cartam archidiaconi S de institutione sua exhibuit Interim autem ne quid precipitanter ageremus alium partibus diem assignavimus ad quem diem comparentibus coram clericis abbate et H clerico R de Muschamp non comparens Reginaldum Murdac procuratorem suum pro se destinavit Abbas igitur et H clericus cartas suas denuo exhibuerunt et preterea de possessione sua testes ydoneos produxerunt Quibus omnibus instructi clerici nostri procuratore quoque R de Muschamp nichil in contrarium probante abbati et prefato clerico possessiones suas restituerunt abbati scilicet personatus et clerico vicarie possessionem adiudicantes Valete in domino