utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02380232

Charter Number: 02380232
Cartulary Title: Lincoln 1186-1206 Volume 4
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1203 - 1206
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christ fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit W Lincolniensis episcopus eternam in domino salutem Noverit universitas vestra controversiam que fuit inter abbatem et monachos de Cultura ex una parte et magistrum Hugonem de Glocestria ex altera super manerio et ecclesia de Wisiton cum suis pertinentiis et super ecclesia de Todingedona cum suis pertinentiis comparentibus coram nobis predictis abbate et monachis per procuratorem suum Petrum de Rupibus et eodem H in propria persona hoc fine conquievisse videlicet quod idem Hugo dictum manerium et prefatas ecclesias cum suis pertinentiis tenebit et possidebit nomine ipsorum toto tempore vite sue libere et quiete reddendo exinde dictis abbati et monachis x em marcas argenti ad mediam quadragesimam singulis annis solvendas London apud Novum Templum magistro Templi vel ei quem ad hoc predicti abbas et monachi destinaverint eo adiecto quod prefatus Hugo unum monachum de monasterio de Cultura secum in domo commorantem in victu vel in vestitu honorifice exibebit Remiserunt autem predicti abbas et monachi querelas omnes predicto Hugoni quas contra eum proposuerunt tam super monacatione quam ei obiciebant quam etiam super summam quamdam pecunie ab eodem H ut dicebant eis debitam necnon etiam omnes querelas ex quacumque causa eo tempore sibi contra predictum Hugonem competentes dictus quoque Hugo vice versa omnes querelas sibi contra prefatos abbatem et monachos et Petrun de Rupibus eorumdem procuratorem et quoscumque eorumdem servienes competentes penitus remisit Hanc pacis formam inposterum fideliter observandam tam predictus Petrus de Rupibus procurator eorumdem quam predictus H corporaliter prestito iuramento promiserunt Ut ergo hec compositio perpetuam obtineat firmitatem eam presentis scripti testimonio sigilli nostri patrocinio roborato communivimus Hiis testibus R de Rollestan decano Lincolniensi Hermerico archidiacono Dunhelmensi Roberto archidiacono Norhanton Gaufrido archidiacono Gaufrido de Moneta et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter