Charter Document - 02381009
Charter Number: 02381009
Cartulary Title: Lincoln 1186-1206 Volume 4
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1155
Date Type: Internal, Calendar, Regnal
View Map
Cartulary Title: Lincoln 1186-1206 Volume 4
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1155
Date Type: Internal, Calendar, Regnal
View Map
Charter:
Rob[ertus] dei gratia episcopus Lincolniensis omnibus sancte ecclesie fidelibus clericis et laicis salutem et benedictionem Nostre sollicitudinis est commendare memorie causas que auctoritate nostri testimonii decise sunt ne forte cuiusquam contrarie voluntatis obiectio rediviva contentione reducat in dubium quod provide diffinitum est et gignat ex pace litigium Eapropter karissimi omnium nostrum nosse volumus karitatem quod dilectissimi filii nostri monachi de Kirkested et milites de Templo Aneheide qui aliquamdiu disceptaverant pro terra de Duneston et Noketuna perhenniter concordantur Pro ipsorum pace perpetua placuit commendare memorie formam reconciliationis eorum per huius transactionis paginam annum tempus diem et locum annotantes Igitur anno ab incarnatione domini millesimo centesimo quinquagesimo quinto tempore Henricus rex Anglorum et dux Norman[orum] et Aquitan et comes Andeg quo venerat primum Lincol post coronationem suam xi die kalendarum Februarii foras murum civitatis Linc ab aquilone deposuit Ricardus de Hasting magister omnium templariorum Anglie in manus nostras quicquid reclamationis et calumnie quicquid etiam iuris milites Templi vel fratres iuste vel iniuste in prefata terra se habuisse contenderant Hoc plane fecit unanimi consensu pari que collaudatione commilitonum et fratrum suorum scilicet Gualteri de Dorobernia Roberti de Bulonia Roberti de Lunem Roberti Rufi Gualteri Rufi et Gilleberti Sciendum etiam quod hec controversia decisa est mediantibus quadraginta marcis quas monachi dederunt templariis terminis constitutis eoque modo remansit terra prefata monachis libera et quieta Et iccirco transactionem decisionem que inter monachos et milites prefatos habitam per omnia confirmamus nec in totum partem ve aliqua ratione convelli decernimus sed habere censemus perpetuam firmitatem Si quis autem deinceps litem contra monachos inde innovare temptaverit ille se et eum ante deum novit quia nititur ea que sunt utiliter finita rescindere Huius rei testes sunt abbas Gualo de sancto Laurentio abbas Radulfus de Luda abbas Walterus de Bardeneia abbas Eadwardus de Croiland Gillebertus de Sempingeh Umfridus subdecanus Willelmus filius Osberti archidiaconus Rogerus de Amari precentor Rogerus Parvus Baldricus de Sigillo Simon cell[erarius] de Sart Michael cell[erarius] de Luda Walterus capellanus de Bardeneia Radulfus de Timberlund Robertus de Bilingh