utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02381018

Charter Number: 02381018
Cartulary Title: Lincoln 1186-1206 Volume 4
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1148 - 1152
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Reverentissimo patri ac domino Teobaldo dei gratia Cantuariensi archiepiscopo et totius Anglie primati venerabilibusque fratribus suis coepiscopis abbatibus prioribus omnibusque sancte ecclesie fidelibus clericis videlicet et laicis Robertus humilis ecclesie Lincolniensis minister salutem et debitam venerationem Cum multa pluribus ecclesiis intulisset dampna Gislebertus comes de Clara pro quibus anathematis innodationem incurrerat ecclesiam Thorniensem gravibus et immoderatis incommodis violenter afflixerat Tandem prefate ecclesie satisfacere volens et abbati fratribusque eiusdem loci affuit Northampt et in presentia nostra et multarum religiosarum personarum et comitis Simonis et aliorum plurium baronum fecit compositionem cum abbate et fratribus Thorneye donans et concedens eis pro illatis dampnis et iniuriis centum solidatas terre de propria hereditate sua de qua plenariam facturus est eis investituram primo dimidio anno quo recuperabit hereditatem suam Hanc siquidem dedit et concessit teneuram in elemosinam perpetuam et libere et quiete possidendam Quod ut ei melius crederetur et ut firma esset compositio iuravit in presentia nostra se finaliter tenere Hoc idem perhibemus et nostri sigilli auctoritate confirmamus Bene valeatis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter