utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02381020

Charter Number: 02381020
Cartulary Title: Lincoln 1186-1206 Volume 4
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1164 - 1166
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus dei gratia Lincolniensis episcopus Nicholao Huntend archidiacono totique clero de Huntend et Hertfordsir salutem Dilecto filio nostro Elie clerico utiliter providere cupientes venerabilium amicorum nostrorum Laurentii abbatis Westm et domini Ricardi Pictav archidiaconi petitione perpetuam ecclesie de Dachewrd vicariam auctoritate episcopali in perpetuam elemosinam ei concedimus confirmamus et presentis scripti testimonio corroboramus sicut tenor carte predicti abbatis et conventus Westm exprimit ita scilicet quod Elias ecclesiam illam possideat cum omnibus pertinentiis suis et cum omni fructuum integritate et reddet annuatim predicto Ricardo Pictav archidiacono qui eiusdem ecclesie persona constitutus est duos aureos tantum Si vero Ricardus Piet archidiaconus eidem ecclesie cesserit vel decesserit prescripto tenore et conditione idem Elias ecclesie Westm annuatim reddet illos duos aureos et ecclesiam illam habebit cum omnibus pertinentiis suis et cum omni fructuum integritate qua prius eam possidebat et ita quod ab eo quamdiu vixerit nichil preter hos duos aureos de iure exigi possit T[estibus] magistro Ricardo precentore Lincolniensi Martino thesaurario magistro Radulfo magistro Henrico Ricardo Barr Thoma capellano magistro Rogero magistro Petro Ricardo clerico Willelmo clerico Laurentio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter