utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02382188

Charter Number: 02382188
Cartulary Title: Lincoln 1186-1206 Volume 4
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Settlement
Date: 1154 - 1189
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Robertus dictus prior sancti Fromundi et conventus eiusdem loci salutem in Christo Noverit universitas vestra quod controversia que mota erat inter nos et moniales sancti Michaelis de Stamford super ecclesia omnium sanctorum in foro eiusdem ville ita amicabili compositione sopita est Ex communi etenim consilio concessimus et presenti carta nostra confirmavimus predictis monialibus antedictam ecclesiam cum omnibus et [di]acentibus solvendo nobis antiquam pensionem scilicet duas marcas argenti ad terminum rogationum omni anno E[t] predicte sanctimoniales episcopalia solvent et omnia onera ordinaria agnoscent salva pensione nostra du[arum mar]carum Hiis testibus Willelmo monacho Andrea monacho Gaufrido tunc decano Alstano capellano [] capellano Matheo capellano Alexandro capellano Waltero capellano Reiner[o] diacono magistro Samson[e] Gaufrido filio Reiner[i] et aliis pluribus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter