utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02390015

Charter Number: 02390015
Cartulary Title: York 1070-1154 Volume 5
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1109 - 1112
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Thomas dei gratia Eboracensis archiepiscopus omnibus hominibus suis et amicis salutem Notum vobis facio quod ego dedi domino Herberto camerario et filio eius in feodum Landenesburgh cum Toletorp Wiveretorp cum Helprethorp et duabus Luttunis in Turgisleby unam carucatam terre in Scireburn iii carucatas in Brideshale iii carucatas in Muletorp v carucatas in Ulkiltorp unam carucatam in Croun iv carucatas in Collum ecclesiam cum dimidia carucata in Beverlic unam domum in Eboraco ecclesiam sancti Iohannis in Ugleford et terramab ecclesia usque ad portam inter viam et fossatum in Gloecestrescira terras quas tenuerunt Hermerus et Turchetillus Propter hec trium militum servitium michi debet Huius rei testes sunt Robertus sancti Iohannis prepositus Willelmus Baiocensis Hugo de Pinconio canonicus sancti Petri Herebertus filius Alberici Nigellus prepositus archiepiscopi Eboracensis Willelmus marescallus et homines Stephani comitis scilicet Hermerus Bernardus vicecomes et Richemund et Piscis nepos eius Val[ete]
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter