utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02390017

Charter Number: 02390017
Cartulary Title: York 1070-1154 Volume 5
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1109 - 1114
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Thomas dei gratia Eboracensis archiepiscopus toti clero et populo Eboracensis ecclesie sancti Petri immo omnibus universalis ecclesie filiis salutem et benedictionem Notificamus vobis quandam conventionem factam in presentia nostra inter ecclesiam de Federstan et ecclesiam sancti Oswaldi monachi namquam de caritate et sacerdos de Federstan qui calumpniabantur eam adicere parochie de Federstana clamaverunt eam solutam et quietam ab omni consuetudine et servitio ita quod canonici regulariter deo ibidem serviant et habeant cimiterium ad opus suum et servientium suorum omniumque iuxta eos habitantium in terra que dicitur Nostlec et in hac conventione clamaverunt clerici sancti Oswaldi quietas omnes ecclesiasticas consuetudines quas habebant de Hardewic ecclesie de Federstan me Thoma archiepiscopo ii et Roberto de Laieco et Anfrido de Bernewino presbitero et Radulfo clerico presentibus et confirmantibus Et hoc factum est prima feria in dedicatione ecclesie sancti Oswaldi Teste []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter