utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02390020

Charter Number: 02390020
Cartulary Title: York 1070-1154 Volume 5
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1109 - 1112
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Thomas secundus dei gratia Ebor archiepiscopus Hugoni venerando abbati et congregationi sancti Germani de Seleby salutem Quia ecclesia de Seleby Ebor ecclesie potestati ita subdita est quod Ebor archiepiscopus iure eam ubique patrocinari et suis facultatibus augmentare ut crescat et confovere fotu suo debeat propterea terras illas quas dederunt predecessores mei Thomas videlicet atque Girardus et aliqui vavassores eorum ecclesie sancti Germani et quia habebat inde ecclesia sufficiens eorum donorum testimonium idcirco omnes terras concedo et confirmo abbatie sancti Germani perpetuo iure et tranquilla pace possidendas Primitus minorem Selebyam et Fristonam cum omnibus que eis adiacent dimidiam carucatam terre in Hillum quam dedit eidem ecclesie Robertus de Bella Aqua duas bovatas terre in Thorp quas Clamarhoth dedit prefate ecclesie et v acras que sunt iuxta divisam inter Fristonam et Milford xviii acras terre quas habet ecclesia sancti Germani de elemosina Turstini de Lumby consensu et dono filii eius Gaufridi partem ecclesie de Stanningburg et mansuram ubi habitaculum et officine monachorum consistunt et duas alias mansuras et duas bovatas terre omnia hec in eadem villa de feudo archiepiscopi que dedit Radulfus ecclesie sancti Germani consensu et voluntate domini sui Hereberti unam bovatam terre in Wistow et pratum de Haysted que dedit Robertus ecclesie sancti Germani terram vero et omnia que habebat Forno diaconus illo die quo suscepit habitum monachi unam quoque mansuram terre in Clementesthorp et hominium Ingulfi et matris eius Godrithe qui erant in cum mensam ad Clementhorp omnes vero prescriptas terras consilio et assensu capituli sancti Petri concedo abbatie de Seleby ecclesiam de Snaith que est sancti Germani Volo et concedo ita esse quietas et solutas ab omnibus redditibus et consuetudinibus sicut sunt ecclesie de prebendis canonicorum sancti Petri necnon et Hillum cum supradictis consuetudinibus quam villam Nigellus prepositus meus meo consensu dedit ecclesie sancti Germani Testimonio Stephani abbatis Gaufridi prioris Stephani monachi Nigelli de Albineio []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter