utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02390021

Charter Number: 02390021
Cartulary Title: York 1070-1154 Volume 5
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1109 - 1114
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus videntibus et audientibus has literas Thomas dei gratia Eboracensis archiepiscopus cum omnibus canonicis suis salutem et dei benedictionem Noverint tam moderni quam posteri et successores nostri quod Nigellus cognominatus prepositus archiepiscopi cum fieret monachus in ecclesia sancti Germani Salebiensis dedit eidem abbatie duas carucatas terre et dimidiam et quicquid ad illas pertinet quas tenebat de feudo sancti Petri Eboracensis et meo in Hillum quam donationem ego secundus Thomas archiepiscopus Eboracensis consentiente toto capitulo canonicorum meorum concessi deo et sancto Germano et Hugoni abbati et monachis eius videlicet eandem terram et partem decime sue de Hodleston perpetuo possidendam cum saca et soca in puram elemosinam dimisso quidem omni terreno servitio quod solebat predictus Nigellus facere michi pro eadem terra dedi etiam Gilberto eiusdem Nigelli filio duas alias carucatas terre in Wete Wang in escambio ea causa ut libenter concedat donationem patris sui et libenter concessit Huius rei testes sunt Hugo decanus Willelmus tesaurarius Gilbertus cantor et alii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter