utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02390043

Charter Number: 02390043
Cartulary Title: York 1070-1154 Volume 5
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1121 - 1128
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Turst[inus] dei gratia Eboracensis archiepiscopus omnibus sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris salutem Notum sit vobis omnibus quod gloriosi confessoris domini Cuthberti pia devotione ducti priori et monachis in presentia sacri corporis illius domino servientibus in perpetuam elemosinam ecclesias subscriptas cum libertatibus subiunctis auctoritate nostra et presenti carta concessimus et confirmavimus In primis ecclesiam de Hovedene et ecclesiam de Welletune ecclesiam de Walkintune et ecclesiam de Brentingham in Eboraco ecclesiam sancte Trinitatis et ecclesiam sancti Petri parvi et ecclesiam omnium sanctorum et ecclesiam de Holtebi et ecclesiam de Hemmingburch et ecclesiam de Scypwic et ecclesiam de Bruntune et ecclesiam de Alvertuna et ecclesiam de Siggestune cum omnibus capellis et terris et ceteris earum pertinentiis Quas omnes volumus ac precipimus ut omni eas tempore liberas et quietas in perpetuum habeant et vicariis quibus voluerint sub se custodiendas committant quatinus de eis redditus suos quantum potuerint semper accrescere valeant qui prosus ab omnibus auxiliis hospiciis et a cunctis vexationibus seu gravaminibus ceteris tam archiepiscoporum quam archidiaconorum et decanorum quieti nostro tempore ac omnium successorum nostrorum permaneant Si vero nos vel successores nostri quicquam querele adversus aliquem clericorum ipsorum habuerimus rectitudinem quam priores de clericis suis nobis fecerint pro aliquo illorum excessu suscipiemus et si commune auxilium de singulis ecclesiis in Everwichschire acceperimus hoc priori et conventui intimabimus et si quid nobis dare voluerint nec debito sed ut gratuitam sancti Cuthberti karitatem absque omni preiudicio prescripte libertatis eorum accipiemus Has libertates eis in perpetuam elemosinam pro amore sancti Cuthberti donamus et easdem tam in omnibus ecclesiis quam in capellis quas amodo in archiepiscopatu nostro canonice adquirere poterint presenti carta eis in perpetuum confirmamus Valete Testibus Rannulfo Dun episcopo et Radulfo Orcadiensi episcopo et Hugone Eboracensi decano et Willelmo tesaurario et Gaufrido archidiacono et Hugone archidiacono et Osberto archidiacono et Walterio archidiacono et Toma preposito de Beverlaco et Willelmo clerico de sancta Barbara et Radulfo de sancta Columba cum multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter