utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02390050

Charter Number: 02390050
Cartulary Title: York 1070-1154 Volume 5
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1119 - 1140
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Turstinus dei gratia Ebor archiepiscopus tam presentibus quam futuris salutem Religiosa est et pia devotio ut hiis qui deo et dei servitio vacant a ceteris fidelibus aliamenta ministrentur Hac igitur devotione Robertus de Brus et A uxor eius ex libertate sua donaverunt ecclesie sancte Marie de Gyseburne et fratribus in ea regulariter canonica professione viventibus decimam de dominio suo de Lyum et omnes ecclesias de dominiis suis videlicet ecclesiam de Merse et ecclesiam de Burnnus et ecclesiam de Scheltun et ecclesiam de Daneby et ecclesiam de Uplyum et ecclesiam de Staintun et ecclesiam de Levintona et ecclesiam de Hert et ecclesiam de Strantun cum omnibus sibi adiacentibus Et nos donationem istam concedimus et presenti scripto roboravimus et sub anathemate ne dissolvatur interdicimus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter