utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02390059

Charter Number: 02390059
Cartulary Title: York 1070-1154 Volume 5
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1133 - 1140
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Turstinus dei gratia Ebor archiepiscopus dilecto in Cristo filio Waltero Espec et universis parochianis suis divini studio cultus et fraterne caritatis affectu promoveri quisque debet episcopus ecclesiarum et monasteriorum que in dyocesi sua sunt curam gerere et que eis ad sustentationem servorum dei de elemosina fidelium collata sunt conservare confirmare et ab omni inquietatione defensare et hi quidem [qui] religionis tramite arctiori ad deum tendunt ampliori dilectione sunt amplectendi honorandi et ab omni vexatione prohibendi quatinus a qualibet infestatione liberi valeant liberi deo et laborare et vacare et ad lucrum animarum insistere Propterea fratres in Cristo delecti iiii carrucatas terre in Griff et quinque in Tillestona quas Walterus Espec in monasterium sancte Marie de Rievalle contulit cum ceteris que ad villam de Helmeslac pertinent sicut idem Walterus divisit et scripti sui pagina confirmavit et dominus noster rex Anglorum inclitus Henricus regie dignitatis privilegio sancivit nos quoque id devote annuentes quantum ad episcopale ministerium pertinet integras et ab omni servitio et exactione solutas et quietas concedimus et presentium attestatione literarum confirmamus Monemus igitur et auctoritate nostra in terminando interdicimus ne quisquam fratres deo in Rievalle servientes vel res eorum vexet minuat sive aliqua angaria inquietet sed si quis temeritatis ausu presumpserit si non digna satisfactione correxerit exurgat deus et iudicet causam suam
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter