utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02390079

Charter Number: 02390079
Cartulary Title: York 1070-1154 Volume 5
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1139 - 1140
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
T dei gratia Eboracensis archiepiscopus omnibus successoribus suis sibi perpetuo substituendis et decano Eboracensi totique capitulo sancti Petri tam presenti quam futuro universisque sancte matris ecclesie filiis salutem et gratiam Notum vobis facio me prece et consilio necnon et assensu predicti capituli et firma decreti sanctione statuisse episcopalisque auctoritatis munimine confirmasse ut quicumque canonicorum Eboracensis ecclesie divino spiritu tactus sive eger sive incolumis vitam habitumve mutaverit vel monachus vel canonicus regularis effectus si vixerit aut vita decesserit per totum annum duas prebende sue partes habebit vel ecclesie cui se tradit conferendas vel egenis parentibus sive aliis indigentibus erogandas vel si aliquo obligatus sit debito pro sui adquietatione largiandas tertia vero pars ipsius prebende per totum similiter annum remanebit ecclesie sancti Petri ad ipsius reedificationem sive necessarii alicuius in ipsa provisionem Si autem nec vita nec habitu mutatus in propria obierit ecclesia per totum annum toam simul prebendam habebit Similiter fiet in ecclesiis sancti Iohannis Beverlaco sancti Wilfridi de Rypon sancte Marie de Suwella sancti Oswaldi de Gloecestria Quicumque ergo hanc nostram constitutionem futuris temporibus inviolatam illibatamque servaverit omnipotentis dei benedictionem consequatur et gratiam Amen Qui vero dissonere aut violare contenderit ipse viderit et inde cum deo agat in districto examine debitam quod absit pro eo sententiam subiturus Huius rei testes sunt Willelmus decanus Eboracensis Willelmus thesaurarius Willelmu de Augo cantor Eboracensis Osbertus Walterus Galfridus archidiaconi Willelmus elemosinarius Eilwardus canonicus Beverlacensis Ricardus Winton Gualterus abbas Salebensis et totum illius temporis beati Petri capitulum Et hoc totum sit in dispositione decani et totius capituli sancti Petri
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter