utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02390088

Charter Number: 02390088
Cartulary Title: York 1070-1154 Volume 5
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1143 - 1164
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus dei gratia Eboracensis archiepiscopus universis sancte matris ecclesie filiis salutem Apostolicis inherentes vestigiis poetitionibus fidelium non solum satisfacere verum etiam a iusta postulantium vota preveniendo complere desideramus Eapropter cognoscentes Ricardum de Esturr dedisse ecclesiam de Normantun cum omnibus pertinentiis suis deo et sancto Cuthberto et monachis Dunelmensibus in puram et perpetuam elemosinam tam pro sua quam pro parentum et heredum suorum salute petentibus eisdem monachis domationem illam sicut prefati Ricardi carta testatur auctoritate et potestate divinitus nobis collata presentis scripti privilegio confirmamus Ne quis igitur pretaxatam donationem nostramque confirmationem temerario ausu quoquo modo vexare presumat sub nostre maledictionis obligatione et eterne damnationis interminatione potestate qua fungimur prohibemus Valete
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter